1. | Tunc Iesus ductus est in desertum ab Spiritu ut temptaretur a diabolo |
2. | Et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriit |
3. | et accedens temptator dixit ei si Filius Dei es dic ut lapides isti panes fiant |
4. | qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei |
5. | tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi |
6. | et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum scriptum est enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum |
7. | ait illi Iesus rursum scriptum est non temptabis Dominum Deum tuum |
8. | iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum |
9. | et dixit illi haec tibi omnia dabo si cadens adoraveris me |
10. | tunc dicit ei Iesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies |
11. | Tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei |
12. | Cum autem audisset quod Iohannes traditus esset secessit in Galilaeam |
13. | Et relicta civitate Nazareth venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Nepthalim |
14. | ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam |
15. | terra Zabulon et terra Nepthalim via maris trans Iordanen Galilaeae gentium |
16. | populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis |
17. | Exinde coepit Iesus praedicare et dicere paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum |
18. | ambulans autem iuxta mare Galilaeae vidit duos fratres Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem eius mittentes rete in mare erant enim piscatores |
19. | Et ait illis venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum |
20. | at illi continuo relictis retibus secuti sunt eum |
21. | Et procedens inde vidit alios duos fratres Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua et vocavit eos |
22. | illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eum |
23. | Et circumibat Iesus totam Galilaeam docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo |
24. | et abiit opinio eius in totam Syriam et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis conprehensos et qui daemonia habebant et lunaticos et paralyticos et curavit eos |
25. | et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanen |