1. | Nolite iudicare ut non iudicemini |
2. | in quo enim iudicio iudicaveritis iudicabimini et in qua mensura mensi fueritis metietur vobis |
3. | Quid autem vides festucam in oculo fratris tui et trabem in oculo tuo non vides |
4. | aut quomodo dicis fratri tuo sine eiciam festucam de oculo tuo et ecce trabis est in oculo tuo |
5. | hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui |
6. | Nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi disrumpant vos |
7. | Petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis |
8. | omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur |
9. | aut quis est ex vobis homo quem si petierit filius suus panem numquid lapidem porriget ei |
10. | aut si piscem petet numquid serpentem porriget ei |
11. | si ergo vos cum sitis mali nostis bona dare filiis vestris quanto magis Pater vester qui in caelis est dabit bona petentibus se |
12. | Omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines et vos facite eis haec est enim lex et prophetae |
13. | Intrate per angustam portam quia lata porta et spatiosa via quae ducit ad perditionem et multi sunt qui intrant per eam |
14. | quam angusta porta et arta via quae ducit ad vitam et pauci sunt qui inveniunt eam |
15. | Adtendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium intrinsecus autem sunt lupi rapaces |
16. | a fructibus eorum cognoscetis eos Numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus |
17. | Sic omnis arbor bona fructus bonos facit mala autem arbor fructus malos facit |
18. | non potest arbor bona fructus malos facere neque arbor mala fructus bonos facere |
19. | omnis arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur |
20. | igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos |
21. | Non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum caelorum sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse intrabit in regnum caelorum |
22. | Multi dicent mihi in illa die Domine Domine nonne in nomine tuo prophetavimus et in tuo nomine daemonia eiecimus et in tuo nomine virtutes multas fecimus |
23. | et tunc confitebor illis quia numquam novi vos discedite a me qui operamini iniquitatem |
24. | Omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea adsimilabitur viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram |
25. | et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et non cecidit fundata enim erat super petram |
26. | et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea similis erit viro stulto qui aedificavit domum suam supra harenam |
27. | et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et cecidit et fuit ruina eius magna |
28. | Et factum est cum consummasset Iesus verba haec admirabantur turbae super doctrinam eius |
29. | erat enim docens eos sicut potestatem habens non sicut scribae eorum et Pharisaei |