1. | Cum autem descendisset de monte secutae sunt eum turbae multae |
2. | et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens Domine si vis potes me mundare |
3. | et extendens manum tetigit eum Iesus dicens volo mundare et confestim mundata est lepra eius |
4. | et ait illi Iesus vide nemini dixeris sed vade ostende te sacerdoti et offer munus quod praecepit Moses in testimonium illis |
5. | Cum autem introisset Capharnaum accessit ad eum centurio rogans eum |
6. | et dicens Domine puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur |
7. | et ait illi Iesus ego veniam et curabo eum |
8. | et respondens centurio ait Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus |
9. | nam et ego homo sum sub potestate habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit |
10. | audiens autem Iesus miratus est et sequentibus se dixit amen dico vobis non inveni tantam fidem in Israhel |
11. | Dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum |
12. | filii autem regni eicientur in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium |
13. | Et dixit Iesus centurioni vade et sicut credidisti fiat tibi et sanatus est puer in hora illa |
14. | Et cum venisset Iesus in domum Petri vidit socrum eius iacentem et febricitantem |
15. | et tetigit manum eius et dimisit eam febris et surrexit et ministrabat eis |
16. | vespere autem facto obtulerunt ei multos daemonia habentes et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit |
17. | ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit |
18. | videns autem Iesus turbas multas circum se iussit ire trans fretum |
19. | Et accedens unus scriba ait illi magister sequar te quocumque ieris |
20. | et dicit ei Iesus vulpes foveas habent et volucres caeli tabernacula Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet |
21. | alius autem de discipulis eius ait illi Domine permitte me primum ire et sepelire patrem meum |
22. | Iesus autem ait illi sequere me et dimitte mortuos sepelire mortuos suos |
23. | Et ascendente eo in navicula secuti sunt eum discipuli eius |
24. | et ecce motus magnus factus est in mari ita ut navicula operiretur fluctibus ipse vero dormiebat |
25. | et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes Domine salva nos perimus |
26. | et dicit eis quid timidi estis modicae fidei tunc surgens imperavit ventis et mari et facta est tranquillitas magna |
27. | porro homines mirati sunt dicentes qualis est hic quia et venti et mare oboediunt ei |
28. | et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum occurrerunt ei duo habentes daemonia de monumentis exeuntes saevi nimis ita ut nemo posset transire per viam illam |
29. | et ecce clamaverunt dicentes quid nobis et tibi Fili Dei venisti huc ante tempus torquere nos |
30. | erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum pascens |
31. | daemones autem rogabant eum dicentes si eicis nos mitte nos in gregem porcorum |
32. | et ait illis ite at illi exeuntes abierunt in porcos et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare et mortui sunt in aquis |
33. | pastores autem fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his qui daemonia habuerant |
34. | et ecce tota civitas exiit obviam Iesu et viso eo rogabant ut transiret a finibus eorum |