| 1. | profectus est de Aseroth fixis tentoriis in deserto Pharan |
| 2. | ibi locutus est Dominus ad Mosen dicens |
| 3. | mitte viros qui considerent terram Chanaan quam daturus sum filiis Israhel singulos de singulis tribubus ex principibus |
| 4. | fecit Moses quod Dominus imperarat de deserto Pharan mittens principes viros quorum ista sunt nomina |
| 5. | de tribu Ruben Semmua filium Zecchur |
| 6. | de tribu Symeon Saphat filium Huri |
| 7. | de tribu Iuda Chaleb filium Iepphonne |
| 8. | de tribu Isachar Igal filium Ioseph |
| 9. | de tribu Ephraim Osee filium Nun |
| 10. | de tribu Beniamin Phalti filium Raphu |
| 11. | de tribu Zabulon Geddihel filium Sodi |
| 12. | de tribu Ioseph sceptri Manasse Gaddi filium Susi |
| 13. | de tribu Dan Ammihel filium Gemalli |
| 14. | de tribu Aser Sthur filium Michahel |
| 15. | de tribu Nepthali Naabbi filium Vaphsi |
| 16. | de tribu Gad Guhel filium Machi |
| 17. | haec sunt nomina virorum quos misit Moses ad considerandam terram vocavitque Osee filium Nun Iosue |
| 18. | misit ergo eos Moses ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos ascendite per meridianam plagam cumque veneritis ad montes |
| 19. | considerate terram qualis sit et populum qui habitator est eius utrum fortis sit an infirmus pauci numero an plures |
| 20. | ipsa terra bona an mala urbes quales muratae an absque muris |
| 21. | humus pinguis an sterilis nemorosa an absque arboribus confortamini et adferte nobis de fructibus terrae erat autem tempus quando iam praecoquae uvae vesci possunt |
| 22. | cumque ascendissent exploraverunt terram a deserto Sin usque Roob intrantibus Emath |
| 23. | ascenderuntque ad meridiem et venerunt in Hebron ubi erant Ahiman et Sisai et Tholmai filii Enach nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est |
| 24. | pergentesque usque ad torrentem Botri absciderunt palmitem cum uva sua quem portaverunt in vecte duo viri de malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt |
| 25. | qui appellatus est Neelescol id est torrens Botri eo quod botrum inde portassent filii Israhel |
| 26. | reversique exploratores terrae post quadraginta dies omni regione circuita |
| 27. | venerunt ad Mosen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israhel in desertum Pharan quod est in Cades locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terrae |
| 28. | et narraverunt dicentes venimus in terram ad quam misisti nos quae re vera fluit lacte et melle ut ex his fructibus cognosci potest |
| 29. | sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas stirpem Enach vidimus ibi |
| 30. | Amalech habitat in meridie Hettheus et Iebuseus et Amorreus in montanis Chananeus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis |
| 31. | inter haec Chaleb conpescens murmur populi qui oriebatur contra Mosen ait ascendamus et possideamus terram quoniam poterimus obtinere eam |
| 32. | alii vero qui fuerant cum eo dicebant nequaquam ad hunc populum valemus ascendere quia fortior nobis est |
| 33. | detraxeruntque terrae quam inspexerant apud filios Israhel dicentes terram quam lustravimus devorat habitatores suos populum quem aspeximus procerae staturae est |
| 34. | ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enach de genere giganteo quibus conparati quasi lucustae videbamur |