1. | itaque fratres mei carissimi et desiderantissimi gaudium meum et corona mea sic state in Domino carissimi |
2. | Euhodiam rogo et Syntychen deprecor id ipsum sapere in Domino |
3. | etiam rogo et te germane conpar adiuva illas quae mecum laboraverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis quorum nomina sunt in libro vitae |
4. | gaudete in Domino semper iterum dico gaudete |
5. | modestia vestra nota sit omnibus hominibus Dominus prope |
6. | nihil solliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum |
7. | et pax Dei quae exsuperat omnem sensum custodiat corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu |
8. | de cetero fratres quaecumque sunt vera quaecumque pudica quaecumque iusta quaecumque sancta quaecumque amabilia quaecumque bonae famae si qua virtus si qua laus haec cogitate |
9. | quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me haec agite et Deus pacis erit vobiscum |
10. | gavisus sum autem in Domino vehementer quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire sicut et sentiebatis occupati autem eratis |
11. | non quasi propter penuriam dico ego enim didici in quibus sum sufficiens esse |
12. | scio et humiliari scio et abundare ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati |
13. | omnia possum in eo qui me confortat |
14. | verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meae |
15. | scitis autem et vos Philippenses quod in principio evangelii quando profectus sum a Macedonia nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti nisi vos soli |
16. | quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis |
17. | non quia quaero datum sed requiro fructum abundantem in rationem vestram |
18. | habeo autem omnia et abundo repletus sum acceptis ab Epafrodito quae misistis odorem suavitatis hostiam acceptam placentem Deo |
19. | Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu |
20. | Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum amen |
21. | salutate omnem sanctum in Christo Iesu salutant vos qui mecum sunt fratres |
22. | salutant vos omnes sancti maxime autem qui de Caesaris domo sunt |
23. | gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro amen |