1. | qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit increpationes insipiens est |
2. | qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit cogitationibus suis impie agit |
3. | non roborabitur homo ex impietate et radix iustorum non commovebitur |
4. | mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit |
5. | cogitationes iustorum iudicia et consilia impiorum fraudulentia |
6. | verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit eos |
7. | verte impios et non erunt domus autem iustorum permanebit |
8. | doctrina sua noscetur vir qui autem vanus et excors est patebit contemptui |
9. | melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane |
10. | novit iustus animas iumentorum suorum viscera autem impiorum crudelia |
11. | qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur otium stultissimus est |
12. | desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem iustorum proficiet |
13. | propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem iustus de angustia |
14. | de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei |
15. | via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consilia |
16. | fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat iniuriam callidus est |
17. | qui quod novit loquitur index iustitiae est qui autem mentitur testis est fraudulentus |
18. | est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae lingua autem sapientium sanitas est |
19. | labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii |
20. | dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium |
21. | non contristabit iustum quicquid ei acciderit impii autem replebuntur malo |
22. | abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent ei |
23. | homo versutus celat scientiam et cor insipientium provocabit stultitiam |
24. | manus fortium dominabitur quae autem remissa est tributis serviet |
25. | maeror in corde viri humiliabit illud et sermone bono laetificabitur |
26. | qui neglegit damnum propter amicum iustus est iter autem impiorum decipiet eos |
27. | non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis erit auri pretium |