1. | sapiens mulier aedificavit domum suam insipiens instructam quoque destruet manibus |
2. | ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui infami graditur via |
3. | in ore stulti virga superbiae labia sapientium custodiunt eos |
4. | ubi non sunt boves praesepe vacuum est ubi autem plurimae segetes ibi manifesta fortitudo bovis |
5. | testis fidelis non mentietur profert mendacium testis dolosus |
6. | quaerit derisor sapientiam et non inveniet doctrina prudentium facilis |
7. | vade contra virum stultum et nescito labia prudentiae |
8. | sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia stultorum errans |
9. | stultis inludet peccatum inter iustos morabitur gratia |
10. | cor quod novit amaritudinem animae suae in gaudio eius non miscebitur extraneus |
11. | domus impiorum delebitur tabernacula iustorum germinabunt |
12. | est via quae videtur homini iusta novissima autem eius deducunt ad mortem |
13. | risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat |
14. | viis suis replebitur stultus et super eum erit vir bonus |
15. | innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos |
16. | sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confidit |
17. | inpatiens operabitur stultitiam et vir versutus odiosus est |
18. | possidebunt parvuli stultitiam et astuti expectabunt scientiam |
19. | iacebunt mali ante bonos et impii ante portas iustorum |
20. | etiam proximo suo pauper odiosus erit amici vero divitum multi |
21. | qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur pauperi beatus erit |
22. | errant qui operantur malum misericordia et veritas praeparant bona |
23. | in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas |
24. | corona sapientium divitiae eorum fatuitas stultorum inprudentia |
25. | liberat animas testis fidelis et profert mendacia versipellis |
26. | in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis eius erit spes |
27. | timor Domini fons vitae ut declinet a ruina mortis |
28. | in multitudine populi dignitas regis et in paucitate plebis ignominia principis |
29. | qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem inpatiens exaltat stultitiam suam |
30. | vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia |
31. | qui calumniatur egentem exprobrat factori eius honorat autem eum qui miseretur pauperis |
32. | in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in morte sua |
33. | in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque erudiet |
34. | iustitia elevat gentem miseros facit populos peccatum |
35. | acceptus est regi minister intellegens iracundiam eius inutilis sustinebit |