1. | fili mi si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te |
2. | ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam prudentiam |
3. | si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae |
4. | si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam |
5. | tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies |
6. | quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et prudentia |
7. | custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter |
8. | servans semitas iustitiae et vias sanctorum custodiens |
9. | tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam bonam |
10. | si intraverit sapientia cor tuum et scientia animae tuae placuerit |
11. | consilium custodiet te prudentia servabit te |
12. | ut eruaris de via mala ab homine qui perversa loquitur |
13. | qui relinquunt iter rectum et ambulant per vias tenebrosas |
14. | qui laetantur cum malefecerint et exultant in rebus pessimis |
15. | quorum viae perversae et infames gressus eorum |
16. | ut eruaris a muliere aliena et ab extranea quae mollit sermones suos |
17. | et relinquit ducem pubertatis suae |
18. | et pacti Dei sui oblita est inclinata est enim ad mortem domus eius et ad impios semitae ipsius |
19. | omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur nec adprehendent semitas vitae |
20. | ut ambules in via bona et calles iustorum custodias |
21. | qui enim recti sunt habitabunt in terra et simplices permanebunt in ea |
22. | impii vero de terra perdentur et qui inique agunt auferentur ex ea |