1. | sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit illud |
2. | omnis via viri recta sibi videtur adpendit autem corda Dominus |
3. | facere misericordiam et iudicium magis placent Domino quam victimae |
4. | exaltatio oculorum et dilatatio cordis lucerna impiorum peccatum |
5. | cogitationes robusti semper in abundantia omnis autem piger semper in egestate |
6. | qui congregat thesauros lingua mendacii vanus est et inpingetur ad laqueos mortis |
7. | rapinae impiorum detrahent eos quia noluerunt facere iudicium |
8. | perversa via viri aliena est qui autem mundus est rectum opus eius |
9. | melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi |
10. | anima impii desiderat malum non miserebitur proximo suo |
11. | multato pestilente sapientior erit parvulus et si sectetur sapientem sumet scientiam |
12. | excogitat iustus de domo impii ut detrahat impios in malum |
13. | qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis et ipse clamabit et non exaudietur |
14. | munus absconditum extinguet iras et donum in sinu indignationem maximam |
15. | gaudium iusto est facere iudicium et pavor operantibus iniquitatem |
16. | vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum commorabitur |
17. | qui diligit epulas in egestate erit qui amat vinum et pinguia non ditabitur |
18. | pro iusto datur impius et pro rectis iniquus |
19. | melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda |
20. | thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti et inprudens homo dissipabit illud |
21. | qui sequitur iustitiam et misericordiam inveniet vitam et iustitiam et gloriam |
22. | civitatem fortium ascendit sapiens et destruxit robur fiduciae eius |
23. | qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam |
24. | superbus et arrogans vocatur indoctus qui in ira operatur superbiam |
25. | desideria occidunt pigrum noluerunt enim quicquam manus eius operari |
26. | tota die concupiscit et desiderat qui autem iustus est tribuet et non cessabit |
27. | hostiae impiorum abominabiles quia offeruntur ex scelere |
28. | testis mendax peribit vir oboediens loquitur victoriam |
29. | vir impius procaciter obfirmat vultum suum qui autem rectus est corrigit viam suam |
30. | non est sapientia non est prudentia non est consilium contra Dominum |
31. | equus paratur ad diem belli Dominus autem salutem tribuet |