1. | quando sederis ut comedas cum principe diligenter adtende quae posita sunt ante faciem tuam |
2. | et statue cultrum in gutture tuo si tamen habes in potestate animam tuam |
3. | ne desideres de cibis eius in quo est panis mendacii |
4. | noli laborare ut diteris sed prudentiae tuae pone modum |
5. | ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient sibi pinnas quasi aquilae et avolabunt in caelum |
6. | ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos eius |
7. | quoniam in similitudinem arioli et coniectoris aestimat quod ignorat comede et bibe dicet tibi et mens eius non est tecum |
8. | cibos quos comederas evomes et perdes pulchros sermones tuos |
9. | in auribus insipientium ne loquaris quia despicient doctrinam eloquii tui |
10. | ne adtingas terminos parvulorum et agrum pupillorum ne introeas |
11. | propinquus enim eorum Fortis est et ipse iudicabit contra te causam illorum |
12. | ingrediatur ad doctrinam cor tuum et aures tuae ad verba scientiae |
13. | noli subtrahere a puero disciplinam si enim percusseris eum virga non morietur |
14. | tu virga percuties eum et animam eius de inferno liberabis |
15. | fili mi si sapiens fuerit animus tuus gaudebit tecum cor meum |
16. | et exultabunt renes mei cum locuta fuerint rectum labia tua |
17. | non aemuletur cor tuum peccatores sed in timore Domini esto tota die |
18. | quia habebis spem in novissimo et praestolatio tua non auferetur |
19. | audi fili mi et esto sapiens et dirige in via animum tuum |
20. | noli esse in conviviis potatorum nec in comesationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt |
21. | quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur et vestietur pannis dormitatio |
22. | audi patrem tuum qui genuit te et ne contemnas cum senuerit mater tua |
23. | veritatem eme et noli vendere sapientiam et doctrinam et intellegentiam |
24. | exultat gaudio pater iusti qui sapientem genuit laetabitur in eo |
25. | gaudeat pater tuus et mater tua et exultet quae genuit te |
26. | praebe fili mi cor tuum mihi et oculi tui vias meas custodiant |
27. | fovea enim profunda est meretrix et puteus angustus aliena |
28. | insidiatur in via quasi latro et quos incautos viderit interficit |
29. | cui vae cuius patri vae cui rixae cui foveae cui sine causa vulnera cui suffusio oculorum |
30. | nonne his qui morantur in vino et student calicibus epotandis |
31. | ne intuearis vinum quando flavescit cum splenduerit in vitro color eius ingreditur blande |
32. | sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus venena diffundet |
33. | oculi tui videbunt extraneas et cor tuum loquetur perversa |
34. | et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus gubernator amisso clavo |
35. | et dices verberaverunt me sed non dolui traxerunt me et ego non sensi quando evigilabo et rursum vina repperiam |