1. | ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis |
2. | quia rapinas meditatur mens eorum et fraudes labia eorum loquuntur |
3. | sapientia aedificabitur domus et prudentia roborabitur |
4. | in doctrina replebuntur cellaria universa substantia pretiosa et pulcherrima |
5. | vir sapiens et fortis est et vir doctus robustus et validus |
6. | quia cum dispositione initur bellum et erit salus ubi multa consilia sunt |
7. | excelsa stulto sapientia in porta non aperiet os suum |
8. | qui cogitat malefacere stultus vocabitur |
9. | cogitatio stulti peccatum est et abominatio hominum detractor |
10. | si desperaveris lassus in die angustiae inminuetur fortitudo tua |
11. | erue eos qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses |
12. | si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis ipse intellegit et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua |
13. | comede fili mi mel quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo |
14. | sic et doctrina sapientiae animae tuae quam cum inveneris habebis in novissimis et spes tua non peribit |
15. | ne insidieris et quaeras impietatem in domo iusti neque vastes requiem eius |
16. | septies enim cadet iustus et resurget impii autem corruent in malum |
17. | cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas et in ruina eius ne exultet cor tuum |
18. | ne forte videat Dominus et displiceat ei et auferat ab eo iram suam |
19. | ne contendas cum pessimis nec aemuleris impios |
20. | quoniam non habent futurorum spem mali et lucerna impiorum extinguetur |
21. | time Dominum fili mi et regem et cum detractoribus non commiscearis |
22. | quoniam repente consurget perditio eorum et ruinam utriusque quis novit |
23. | HAEC QUOQUE SAPIENTIBUS Cognoscere personam in iudicio non est bonum |
24. | qui dicit impio iustus es maledicent ei populi et detestabuntur eum tribus |
25. | qui arguunt laudabuntur et super ipsos veniet benedictio |
26. | labia deosculabitur qui recta verba respondet |
27. | praepara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum ut postea aedifices domum tuam |
28. | ne sis testis frustra contra proximum tuum nec lactes quemquam labiis tuis |
29. | ne dicas quomodo fecit mihi sic faciam ei reddam unicuique secundum opus suum |
30. | per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti |
31. | et ecce totum repleverant urticae operuerant superficiem eius spinae et maceria lapidum destructa erat |
32. | quod cum vidissem posui in corde meo et exemplo didici disciplinam |
33. | parum inquam dormies modicum dormitabis pauxillum manus conseres ut quiescas |
34. | et veniet quasi cursor egestas tua et mendicitas quasi vir armatus |