1. | ne glorieris in crastinum ignorans quid superventura pariat dies |
2. | laudet te alienus et non os tuum extraneus et non labia tua |
3. | grave est saxum et onerosa harena sed ira stulti utroque gravior |
4. | ira non habet misericordiam nec erumpens furor et impetum concitati ferre quis poterit |
5. | melior est manifesta correptio quam amor absconditus |
6. | meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta odientis oscula |
7. | anima saturata calcabit favum anima esuriens et amarum pro dulce sumet |
8. | sicut avis transmigrans de nido suo sic vir qui relinquit locum suum |
9. | unguento et variis odoribus delectatur cor et bonis amici consiliis anima dulcoratur |
10. | amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris tui ne ingrediaris in die adflictionis tuae melior est vicinus iuxta quam frater procul |
11. | stude sapientiae fili mi et laetifica cor meum ut possim exprobranti respondere sermonem |
12. | astutus videns malum absconditus est parvuli transeuntes sustinuere dispendia |
13. | tolle vestimentum eius qui spopondit pro extraneo et pro alienis auferto pignus |
14. | qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte consurgens maledicenti similis erit |
15. | tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier conparantur |
16. | qui retinet eam quasi qui ventum teneat et oleum dexterae suae vocabit |
17. | ferrum ferro acuitur et homo exacuit faciem amici sui |
18. | qui servat ficum comedet fructus eius et qui custos est domini sui glorificabitur |
19. | quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium sic corda hominum manifesta sunt prudentibus |
20. | infernus et perditio non replentur similiter et oculi hominum insatiabiles |
21. | quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum sic probatur homo ore laudantis |
22. | si contuderis stultum in pila quasi tisanas feriente desuper pilo non auferetur ab eo stultitia eius |
23. | diligenter agnosce vultum pecoris tui tuosque greges considera |
24. | non enim habebis iugiter potestatem sed corona tribuetur in generatione generationum |
25. | aperta sunt prata et apparuerunt herbae virentes et collecta sunt faena de montibus |
26. | agni ad vestimentum tuum et hedi agri pretium |
27. | sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos in necessaria domus tuae et ad victum ancillis tuis |