1. | fili mi ne obliviscaris legis meae et praecepta mea custodiat cor tuum |
2. | longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem adponent tibi |
3. | misericordia et veritas non te deserant circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui |
4. | et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus |
5. | habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae |
6. | in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos |
7. | ne sis sapiens apud temet ipsum time Dominum et recede a malo |
8. | sanitas quippe erit umbilico tuo et inrigatio ossuum tuorum |
9. | honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum tuarum |
10. | et implebuntur horrea tua saturitate et vino torcularia redundabunt |
11. | disciplinam Domini fili mi ne abicias nec deficias cum ab eo corriperis |
12. | quem enim diligit Dominus corripit et quasi pater in filio conplacet sibi |
13. | beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia |
14. | melior est adquisitio eius negotiatione argenti et auro primo fructus eius |
15. | pretiosior est cunctis opibus et omnia quae desiderantur huic non valent conparari |
16. | longitudo dierum in dextera eius in sinistra illius divitiae et gloria |
17. | viae eius viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae |
18. | lignum vitae est his qui adprehenderint eam et qui tenuerit eam beatus |
19. | Dominus sapientia fundavit terram stabilivit caelos prudentia |
20. | sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore concrescunt |
21. | fili mi ne effluant haec ab oculis tuis custodi legem atque consilium |
22. | et erit vita animae tuae et gratia faucibus tuis |
23. | tunc ambulabis fiducialiter in via tua et pes tuus non inpinget |
24. | si dormieris non timebis quiesces et suavis erit somnus tuus |
25. | ne paveas repentino terrore et inruentes tibi potentias impiorum |
26. | Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum ne capiaris |
27. | noli prohibere benefacere eum qui potest si vales et ipse benefac |
28. | ne dicas amico tuo vade et revertere et cras dabo tibi cum statim possis dare |
29. | ne moliaris amico tuo malum cum ille in te habeat fiduciam |
30. | ne contendas adversus hominem frustra cum ipse tibi nihil mali fecerit |
31. | ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris vias eius |
32. | quia abominatio Domini est omnis inlusor et cum simplicibus sermocinatio eius |
33. | egestas a Domino in domo impii habitacula autem iustorum benedicentur |
34. | inlusores ipse deludet et mansuetis dabit gratiam |
35. | gloriam sapientes possidebunt stultorum exaltatio ignominia |