| 1. | VERBA LAMUHEL REGIS VISIO QUA ERUDIVIT EUM MATER SUA |
| 2. | Quid dilecte mi quid dilecte uteri mei quid dilecte votorum meorum |
| 3. | ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas ad delendos reges |
| 4. | noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas |
| 5. | ne forte bibat et obliviscatur iudiciorum et mutet causam filiorum pauperis |
| 6. | date siceram maerentibus et vinum his qui amaro sunt animo |
| 7. | bibant ut obliviscantur egestatis suae et doloris non recordentur amplius |
| 8. | aperi os tuum muto et causis omnium filiorum qui pertranseunt |
| 9. | aperi os tuum decerne quod iustum est et iudica inopem et pauperem |
| 10. | ALEPH Mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis finibus pretium eius |
| 11. | BETH confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit |
| 12. | GIMEL reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae |
| 13. | DELETH quaesivit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum |
| 14. | HE facta est quasi navis institoris de longe portat panem suum |
| 15. | VAV et de nocte surrexit deditque praedam domesticis suis et cibaria ancillis suis |
| 16. | ZAI consideravit agrum et emit eum de fructu manuum suarum plantavit vineam |
| 17. | HETH accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum |
| 18. | TETH gustavit quia bona est negotiatio eius non extinguetur in nocte lucerna illius |
| 19. | IOTH manum suam misit ad fortia et digiti eius adprehenderunt fusum |
| 20. | CAPH manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem |
| 21. | LAMETH non timebit domui suae a frigoribus nivis omnes enim domestici eius vestiti duplicibus |
| 22. | MEM stragulam vestem fecit sibi byssus et purpura indumentum eius |
| 23. | NUN nobilis in portis vir eius quando sederit cum senatoribus terrae |
| 24. | SAMECH sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananeo |
| 25. | AIN fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die novissimo |
| 26. | PHE os suum aperuit sapientiae et lex clementiae in lingua eius |
| 27. | SADE considerat semitas domus suae et panem otiosa non comedet |
| 28. | COPH surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt vir eius et laudavit eam |
| 29. | RES multae filiae congregaverunt divitias tu supergressa es universas |
| 30. | SIN fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens Dominum ipsa laudabitur |
| 31. | THAV date ei de fructu manuum suarum et laudent eam in portis opera eius |