1. | Apocalypsis Iesu Christi quam dedit illi Deus palam facere servis suis quae oportet fieri cito et significavit mittens per angelum suum servo suo Iohanni |
2. | qui testimonium perhibuit verbo Dei et testimonium Iesu Christi quaecumque vidit |
3. | beatus qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea quae in ea scripta sunt tempus enim prope est |
4. | Iohannes septem ecclesiis quae sunt in Asia gratia vobis et pax ab eo qui est et qui erat et qui venturus est et a septem spiritibus qui in conspectu throni eius sunt |
5. | et ab Iesu Christo qui est testis fidelis primogenitus mortuorum et princeps regum terrae qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo |
6. | et fecit nostrum regnum sacerdotes Deo et Patri suo ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum amen |
7. | ecce venit cum nubibus et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt et plangent se super eum omnes tribus terrae etiam amen |
8. | ego sum A et W principium et finis dicit Dominus Deus qui est et qui erat et qui venturus est Omnipotens |
9. | ego Iohannes frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Iesu fui in insula quae appellatur Patmos propter verbum Dei et testimonium Iesu |
10. | fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem magnam tamquam tubae |
11. | dicentis quod vides scribe in libro et mitte septem ecclesiis Ephesum et Zmyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis et Philadelphiam et Laodiciam |
12. | et conversus sum ut viderem vocem quae loquebatur mecum et conversus vidi septem candelabra aurea |
13. | et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis vestitum podere et praecinctum ad mamillas zonam auream |
14. | caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba tamquam nix et oculi eius velut flamma ignis |
15. | et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti et vox illius tamquam vox aquarum multarum |
16. | et habebat in dextera sua stellas septem et de ore eius gladius utraque parte acutus exiebat et facies eius sicut sol lucet in virtute sua |
17. | et cum vidissem eum cecidi ad pedes eius tamquam mortuus et posuit dexteram suam super me dicens noli timere ego sum primus et novissimus |
18. | et vivus et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum et habeo claves mortis et inferni |
19. | scribe ergo quae vidisti et quae sunt et quae oportet fieri post haec |
20. | sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea et septem candelabra aurea septem stellae angeli sunt septem ecclesiarum et candelabra septem septem ecclesiae sunt |