1. | et audivi vocem magnam de templo dicentem septem angelis ite et effundite septem fialas irae Dei in terram |
2. | et abiit primus et effudit fialam suam in terram et factum est vulnus saevum ac pessimum in homines qui habent caracterem bestiae et eos qui adoraverunt imaginem eius |
3. | et secundus effudit fialam suam in mare et factus est sanguis tamquam mortui et omnis anima vivens mortua est in mari |
4. | et tertius effudit fialam suam super flumina et super fontes aquarum et factus est sanguis |
5. | et audivi angelum aquarum dicentem iustus es qui es et qui eras sanctus quia haec iudicasti |
6. | quia sanguinem sanctorum et prophetarum fuderunt et sanguinem eis dedisti bibere digni sunt |
7. | et audivi altare dicens etiam Domine Deus omnipotens vera et iusta iudicia tua |
8. | et quartus effudit fialam suam in solem et datum est illi aestu adficere homines et igni |
9. | et aestuaverunt homines aestu magno et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas neque egerunt paenitentiam ut darent illi gloriam |
10. | et quintus effudit fialam suam super sedem bestiae et factum est regnum eius tenebrosum et conmanducaverunt linguas suas prae dolore |
11. | et blasphemaverunt Deum caeli prae doloribus et vulneribus suis et non egerunt paenitentiam ex operibus suis |
12. | et sextus effudit fialam suam in flumen illud magnum Eufraten et siccavit aquam eius ut praepararetur via regibus ab ortu solis |
13. | et vidi de ore draconis et de ore bestiae et de ore pseudoprophetae spiritus tres inmundos in modum ranarum |
14. | sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa et procedunt ad reges totius terrae congregare illos in proelium ad diem magnum Dei omnipotentis |
15. | ecce venio sicut fur beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua ne nudus ambulet et videant turpitudinem eius |
16. | et congregavit illos in locum qui vocatur hebraice Hermagedon |
17. | et septimus effudit fialam suam in aerem et exivit vox magna de templo a throno dicens factum est |
18. | et facta sunt fulgora et voces et tonitrua et terraemotus factus est magnus qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram talis terraemotus sic magnus |
19. | et facta est civitas magna in tres partes et civitates gentium ceciderunt et Babylon magna venit in memoriam ante Deum dare ei calicem vini indignationis irae eius |
20. | et omnis insula fugit et montes non sunt inventi |
21. | et grando magna sicut talentum descendit de caelo in homines et blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis quoniam magna facta est vehementer |