1. | commendo autem vobis Phoebem sororem nostram quae est in ministerio ecclesiae quae est Cenchris |
2. | ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et adsistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit etenim ipsa quoque adstitit multis et mihi ipsi |
3. | salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu |
4. | qui pro anima mea suas cervices subposuerunt quibus non solus ego gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentium |
5. | et domesticam eorum ecclesiam salutate Ephaenetum dilectum mihi qui est primitivus Asiae in Christo |
6. | salutate Mariam quae multum laboravit in vobis |
7. | salutate Andronicum et Iuniam cognatos et concaptivos meos qui sunt nobiles in apostolis qui et ante me fuerunt in Christo |
8. | salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino |
9. | salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum |
10. | salutate Apellen probum in Christo |
11. | salutate eos qui sunt ex Aristoboli salutate Herodionem cognatum meum salutate eos qui sunt ex Narcissi qui sunt in Domino |
12. | salutate Tryfenam et Tryfosam quae laborant in Domino salutate Persidam carissimam quae multum laboravit in Domino |
13. | salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam |
14. | salutate Asyncritum Flegonta Hermen Patrobam Hermam et qui cum eis sunt fratres |
15. | salutate Filologum et Iuliam Nereum et sororem eius et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos |
16. | salutate invicem in osculo sancto salutant vos omnes ecclesiae Christi |
17. | rogo autem vos fratres ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt et declinate ab illis |
18. | huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium |
19. | vestra enim oboedientia in omnem locum divulgata est gaudeo igitur in vobis sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo |
20. | Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus vestris velociter gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum |
21. | salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei |
22. | saluto vos ego Tertius qui scripsi epistulam in Domino |
23. | salutat vos Gaius hospes meus et universae ecclesiae salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater |
24. |
25. | ei autem qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti |
26. | quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus cognito |
27. | solo sapienti Deo per Iesum Christum cui honor in saecula saeculorum amen |