1. | an ignoratis fratres scientibus enim legem loquor quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit |
2. | nam quae sub viro est mulier vivente viro alligata est legi si autem mortuus fuerit vir soluta est a lege viri |
3. | igitur vivente viro vocabitur adultera si fuerit cum alio viro si autem mortuus fuerit vir eius liberata est a lege ut non sit adultera si fuerit cum alio viro |
4. | itaque fratres mei et vos mortificati estis legi per corpus Christi ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit ut fructificaremus Deo |
5. | cum enim essemus in carne passiones peccatorum quae per legem erant operabantur in membris nostris ut fructificarent morti |
6. | nunc autem soluti sumus a lege morientes in quo detinebamur ita ut serviamus in novitate spiritus et non in vetustate litterae |
7. | quid ergo dicemus lex peccatum est absit sed peccatum non cognovi nisi per legem nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret non concupisces |
8. | occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam sine lege enim peccatum mortuum erat |
9. | ego autem vivebam sine lege aliquando sed cum venisset mandatum peccatum revixit |
10. | ego autem mortuus sum et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam hoc esse ad mortem |
11. | nam peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me et per illud occidit |
12. | itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum |
13. | quod ergo bonum est mihi factum est mors absit sed peccatum ut appareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum |
14. | scimus enim quod lex spiritalis est ego autem carnalis sum venundatus sub peccato |
15. | quod enim operor non intellego non enim quod volo hoc ago sed quod odi illud facio |
16. | si autem quod nolo illud facio consentio legi quoniam bona |
17. | nunc autem iam non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum |
18. | scio enim quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum nam velle adiacet mihi perficere autem bonum non invenio |
19. | non enim quod volo bonum hoc facio sed quod nolo malum hoc ago |
20. | si autem quod nolo illud facio non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum |
21. | invenio igitur legem volenti mihi facere bonum quoniam mihi malum adiacet |
22. | condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem |
23. | video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis |
24. | infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis huius |
25. | gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum igitur ego ipse mente servio legi Dei carne autem legi peccati |