| 1. | nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu qui non secundum carnem ambulant |
| 2. | lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis |
| 3. | nam quod inpossibile erat legis in quo infirmabatur per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carne |
| 4. | ut iustificatio legis impleretur in nobis qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum |
| 5. | qui enim secundum carnem sunt quae carnis sunt sapiunt qui vero secundum Spiritum quae sunt Spiritus sentiunt |
| 6. | nam prudentia carnis mors prudentia autem Spiritus vita et pax |
| 7. | quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum legi enim Dei non subicitur nec enim potest |
| 8. | qui autem in carne sunt Deo placere non possunt |
| 9. | vos autem in carne non estis sed in Spiritu si tamen Spiritus Dei habitat in vobis si quis autem Spiritum Christi non habet hic non est eius |
| 10. | si autem Christus in vobis est corpus quidem mortuum est propter peccatum spiritus vero vita propter iustificationem |
| 11. | quod si Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobis |
| 12. | ergo fratres debitores sumus non carni ut secundum carnem vivamus |
| 13. | si enim secundum carnem vixeritis moriemini si autem Spiritu facta carnis mortificatis vivetis |
| 14. | quicumque enim Spiritu Dei aguntur hii filii sunt Dei |
| 15. | non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba Pater |
| 16. | ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei |
| 17. | si autem filii et heredes heredes quidem Dei coheredes autem Christi si tamen conpatimur ut et conglorificemur |
| 18. | existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis |
| 19. | nam expectatio creaturae revelationem filiorum Dei expectat |
| 20. | vanitati enim creatura subiecta est non volens sed propter eum qui subiecit in spem |
| 21. | quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei |
| 22. | scimus enim quod omnis creatura ingemescit et parturit usque adhuc |
| 23. | non solum autem illa sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum expectantes redemptionem corporis nostri |
| 24. | spe enim salvi facti sumus spes autem quae videtur non est spes nam quod videt quis quid sperat |
| 25. | si autem quod non videmus speramus per patientiam expectamus |
| 26. | similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram nam quid oremus sicut oportet nescimus sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus |
| 27. | qui autem scrutatur corda scit quid desideret Spiritus quia secundum Deum postulat pro sanctis |
| 28. | scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti |
| 29. | nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius ut sit ipse primogenitus in multis fratribus |
| 30. | quos autem praedestinavit hos et vocavit et quos vocavit hos et iustificavit quos autem iustificavit illos et glorificavit |
| 31. | quid ergo dicemus ad haec si Deus pro nobis quis contra nos |
| 32. | qui etiam Filio suo non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illum quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit |
| 33. | quis accusabit adversus electos Dei Deus qui iustificat |
| 34. | quis est qui condemnet Christus Iesus qui mortuus est immo qui resurrexit qui et est ad dexteram Dei qui etiam interpellat pro nobis |
| 35. | quis nos separabit a caritate Christi tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius |
| 36. | sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die aestimati sumus ut oves occisionis |
| 37. | sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos |
| 38. | certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudines |
| 39. | neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro |