| 1. | Osculetur me osculo oris sui quia meliora sunt ubera tua vino |
| 2. | fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo adulescentulae dilexerunt te |
| 3. | trahe me post te curremus introduxit me rex in cellaria sua exultabimus et laetabimur in te memores uberum tuorum super vinum recti diligunt te |
| 4. | nigra sum sed formonsa filiae Hierusalem sicut tabernacula Cedar sicut pelles Salomonis |
| 5. | nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol filii matris meae pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi |
| 6. | indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in meridie ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum |
| 7. | si ignoras te o pulchra inter mulieres egredere et abi post vestigia gregum et pasce hedos tuos iuxta tabernacula pastorum |
| 8. | equitatui meo in curribus Pharaonis adsimilavi te amica mea |
| 9. | pulchrae sunt genae tuae sicut turturis collum tuum sicut monilia |
| 10. | murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento |
| 11. | dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum |
| 12. | fasciculus murrae dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur |
| 13. | botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi |
| 14. | ecce tu pulchra es amica mea ecce tu pulchra oculi tui columbarum |
| 15. | ecce tu pulcher es dilecte mi et decorus lectulus noster floridus |
| 16. | tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina |
| 17. |