1. | ego flos campi et lilium convallium |
2. | sicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias |
3. | sicut malum inter ligna silvarum sic dilectus meus inter filios sub umbra illius quam desideraveram sedi et fructus eius dulcis gutturi meo |
4. | introduxit me in cellam vinariam ordinavit in me caritatem |
5. | fulcite me floribus stipate me malis quia amore langueo |
6. | leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me |
7. | adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam quoadusque ipsa velit |
8. | vox dilecti mei ecce iste venit saliens in montibus transiliens colles |
9. | similis est dilectus meus capreae hinuloque cervorum en ipse stat post parietem nostrum despiciens per fenestras prospiciens per cancellos |
10. | et dilectus meus loquitur mihi surge propera amica mea formonsa mea et veni |
11. | iam enim hiemps transiit imber abiit et recessit |
12. | flores apparuerunt in terra tempus putationis advenit vox turturis audita est in terra nostra |
13. | ficus protulit grossos suos vineae florent dederunt odorem surge amica mea speciosa mea et veni |
14. | columba mea in foraminibus petrae in caverna maceriae ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim tua dulcis et facies tua decora |
15. | capite nobis vulpes vulpes parvulas quae demoliuntur vineas nam vinea nostra floruit |
16. | dilectus meus mihi et ego illi qui pascitur inter lilia |
17. | donec adspiret dies et inclinentur umbrae revertere similis esto dilecte mi capreae aut hinulo cervorum super montes Bether |