1. | in lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni |
2. | surgam et circuibo civitatem per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni |
3. | invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem num quem dilexit anima mea vidistis |
4. | paululum cum pertransissem eos inveni quem diligit anima mea tenui eum nec dimittam donec introducam illum in domum matris meae et in cubiculum genetricis meae |
5. | adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit |
6. | quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus murrae et turis et universi pulveris pigmentarii |
7. | en lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israhel |
8. | omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos |
9. | ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani |
10. | columnas eius fecit argenteas reclinatorium aureum ascensum purpureum media caritate constravit propter filias Hierusalem |
11. | egredimini et videte filiae Sion regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua in die disponsionis illius et in die laetitiae cordis eius |