1. | quid videbis in Sulamiten nisi choros castrorum quam pulchri sunt gressus tui in calciamentis filia principis iunctura feminum tuorum sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis |
2. | umbilicus tuus crater tornatilis numquam indigens poculis venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis |
3. | duo ubera tua sicut duo hinuli gemelli capreae |
4. | collum tuum sicut turris eburnea oculi tui sicut piscinae in Esebon quae sunt in porta filiae multitudinis nasus tuus sicut turris Libani quae respicit contra Damascum |
5. | caput tuum ut Carmelus et comae capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus |
6. | quam pulchra es et quam decora carissima in deliciis |
7. | statura tua adsimilata est palmae et ubera tua botris |
8. | dixi ascendam in palmam adprehendam fructus eius et erunt ubera tua sicut botri vineae et odor oris tui sicut malorum |
9. | guttur tuum sicut vinum optimum dignum dilecto meo ad potandum labiisque et dentibus illius ruminandum |
10. | ego dilecto meo et ad me conversio eius |
11. | veni dilecte mi egrediamur in agrum commoremur in villis |
12. | mane surgamus ad vineas videamus si floruit vinea si flores fructus parturiunt si floruerunt mala punica ibi dabo tibi ubera mea |
13. | mandragorae dederunt odorem in portis nostris omnia poma nova et vetera dilecte mi servavi tibi |