1. | quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae ut inveniam te foris et deosculer et iam me nemo despiciat |
2. | adprehendam te et ducam in domum matris meae ibi me docebis et dabo tibi poculum ex vino condito et mustum malorum granatorum meorum |
3. | leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me |
4. | adiuro vos filiae Hierusalem ne suscitetis et evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit |
5. | quae est ista quae ascendit de deserto deliciis affluens et nixa super dilectum suum sub arbore malo suscitavi te ibi corrupta est mater tua ibi violata est genetrix tua |
6. | pone me ut signaculum super cor tuum ut signaculum super brachium tuum quia fortis est ut mors dilectio dura sicut inferus aemulatio lampades eius lampades ignis atque flammarum |
7. | aquae multae non poterunt extinguere caritatem nec flumina obruent illam si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione quasi nihil despicient eum |
8. | soror nostra parva et ubera non habet quid faciemus sorori nostrae in die quando adloquenda est |
9. | si murus est aedificemus super eum propugnacula argentea si ostium est conpingamus illud tabulis cedrinis |
10. | ego murus et ubera mea sicut turris ex quo facta sum coram eo quasi pacem repperiens |
11. | vinea fuit Pacifico in ea quae habet populos tradidit eam custodibus vir adfert pro fructu eius mille argenteos |
12. | vinea mea coram me est mille tui Pacifice et ducenti his qui custodiunt fructus eius |
13. | quae habitas in hortis amici auscultant fac me audire vocem tuam |
14. | fuge dilecte mi et adsimilare capreae hinuloque cervorum super montes aromatum |