1. | tu autem loquere quae decet sanam doctrinam |
2. | senes ut sobrii sint pudici prudentes sani fide dilectione patientia |
3. | anus similiter in habitu sancto non criminatrices non vino multo servientes bene docentes |
4. | ut prudentiam doceant adulescentulas ut viros suos ament filios diligant |
5. | prudentes castas domus curam habentes benignas subditas suis viris ut non blasphemetur verbum Dei |
6. | iuvenes similiter hortare ut sobrii sint |
7. | in omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina integritatem gravitatem |
8. | verbum sanum inreprehensibilem ut is qui ex adverso est vereatur nihil habens malum dicere de nobis |
9. | servos dominis suis subditos esse in omnibus placentes non contradicentes |
10. | non fraudantes sed in omnibus fidem bonam ostendentes ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus |
11. | apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus |
12. | erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo |
13. | expectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi |
14. | qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum |
15. | haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio nemo te contemnat |