1. | onus verbi Domini in terra Adrach et Damasci requiei eius quia Domini est oculus hominis et omnium tribuum Israhel |
2. | Emath quoque in terminis eius et Tyrus et Sidon adsumpserunt quippe sibi sapientiam valde |
3. | et aedificavit Tyrus munitionem suam et coacervavit argentum quasi humum et aurum ut lutum platearum |
4. | ecce Dominus possidebit eam et percutiet in mari fortitudinem eius et haec igni devorabitur |
5. | videbit Ascalon et timebit et Gaza et dolebit nimis et Accaron quoniam confusa est spes eius et peribit rex de Gaza et Ascalon non habitabitur |
6. | et sedebit separator in Azoto et disperdam superbiam Philisthinorum |
7. | et auferam sanguinem eius de ore eius et abominationes eius de medio dentium eius et relinquetur etiam ipse Deo nostro et erit quasi dux in Iuda et Accaron quasi Iebuseus |
8. | et circumdabo domum meam ex his qui militant mihi euntes et revertentes et non transibit super eos ultra exactor quia nunc vidi in oculis meis |
9. | exulta satis filia Sion iubila filia Hierusalem ecce rex tuus veniet tibi iustus et salvator ipse pauper et ascendens super asinum et super pullum filium asinae |
10. | et disperdam quadrigam ex Ephraim et equum de Hierusalem et dissipabitur arcus belli et loquetur pacem gentibus et potestas eius a mari usque ad mare et a fluminibus usque ad fines terrae |
11. | tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua |
12. | convertimini ad munitionem vincti spei hodie quoque adnuntians duplicia reddam tibi |
13. | quoniam extendi mihi Iudam quasi arcum implevi Ephraim et suscitabo filios tuos Sion super filios tuos Graecia et ponam te quasi gladium fortium |
14. | et Dominus Deus super eos videbitur et exibit ut fulgur iaculum eius et Dominus Deus in tuba canet et vadet in turbine austri |
15. | Dominus exercituum proteget eos et devorabunt et subicient lapidibus fundae et bibentes inebriabuntur quasi vino et replebuntur ut fialae et quasi cornua altaris |
16. | et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa ut gregem populi sui quia lapides sancti elevantur super terram eius |
17. | quid enim bonum eius est et quid pulchrum eius nisi frumentum electorum et vinum germinans virgines |