1. | Verbum Domini quod factum est ad Sofoniam filium Chusi filium Godoliae filii Amariae filii Ezechiae in diebus Iosiae filii Amon regis Iuda |
2. | congregans congregabo omnia a facie terrae dicit Dominus |
3. | congregans hominem et pecus congregans volatile caeli et pisces maris et ruinae impiorum erunt et disperdam homines a facie terrae dicit Dominus |
4. | et extendam manum meam super Iudam et super omnes habitantes Hierusalem et disperdam de loco hoc reliquias Baal et nomina aedituorum cum sacerdotibus |
5. | et eos qui adorant super tecta militiam caeli et adorant et iurant in Domino et iurant in Melchom |
6. | et qui avertuntur de post tergum Domini et qui non quaesierunt Dominum nec investigaverunt eum |
7. | silete a facie Domini Dei quia iuxta est dies Domini quia praeparavit Dominus hostiam sanctificavit vocatos suos |
8. | et erit in die hostiae Domini visitabo super principes et super filios regis et super omnes qui induti sunt veste peregrina |
9. | et visitabo omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa qui conplent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo |
10. | et erit in die illa dicit Dominus vox clamoris a porta Piscium et ululatus a secunda et contritio magna a collibus |
11. | ululate habitatores pilae conticuit omnis populus Chanaan disperierunt omnes involuti argento |
12. | et erit in tempore illo scrutabor Hierusalem in lucernis et visitabo super viros defixos in fecibus suis qui dicunt in cordibus suis non faciet bene Dominus et non faciet male |
13. | et erit fortitudo eorum in direptionem et domus eorum in desertum et aedificabunt domos et non habitabunt et plantabunt vineas et non bibent vinum earum |
14. | iuxta est dies Domini magnus iuxta et velox nimis vox diei Domini amara tribulabitur ibi fortis |
15. | dies irae dies illa dies tribulationis et angustiae dies calamitatis et miseriae dies tenebrarum et caliginis dies nebulae et turbinis |
16. | dies tubae et clangoris super civitates munitas et super angulos excelsos |
17. | et tribulabo homines et ambulabunt ut caeci quia Domino peccaverunt et effundetur sanguis eorum sicut humus et corpus eorum sicut stercora |
18. | sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irae Domini in igne zeli eius devorabitur omnis terra quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram |